- SAPPHIRINAE Pelles
- SAPPHIRINAE Pellesapud Iornandem de Reb. Goticis c. 3. ubi de scanzia Insul. Hi quoque siont, qui in usus Romanorum Sapphirinas pelles, commerciô interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, famosi pellium decorâ nigredine; unde Pallia Saphirina, apud Monachum Sangall. l. 2. c. 14. Palliaque Fresonica, alba, cana, vermiculata, Saphirina, quae in illis partibus rara et multum cara comperit: nonnullis sunt, quas Grisias vel Varias alii vocant, quod ad caeruleum colorem accederent, (sapphirinus namque caeruleus intelligitur, caeruleum cum purpura esse dicit Isidor. l. 16. c. 9.) Unde etiamnum in armorum insignibus eô colore pingi solet. Sed videtur obstare, quoe istiusimodi pellibus decoram nigredinem videtur ascribere Iornandes, ut potius Marturinae videantur hîc inmui; nisi hâc appellatione decora ista nigredo subfucum in Griseis seu Variis colorem spectet. Car. du Fresne in glossario. Vide quoque eum Dissertat. 1. ad Ioinvillam p. 135.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.